monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1 > 7 > 4 > 142 > NERVA COCCEIUS X. > 2 > 23 > 90 > 51 > 114 > 41 > 150 > 109 > 102
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CI <<<     >>> in Psalmum CIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CII

1 Psalmus ipsi David.
2 Post illas beati pauperis humillimas preces et tam magnae poenitentiae gemitus explicatos, totus hic psalmus Domini laude [mss. A., B., F., laudatione] repletus est; ut pia dispositione praecedentes lacrymas praeconiorum gaudia sequerentur. Et ideo (sicut saepe diximus) ipsi David positum est, ne quid ad istum terrenum regem referre deberemus, quia superna laus manifestis sensibus explanatur. Est enim lucidus et tituli sui claritate consimilis, ut sine difficultate dictorum psalmi continentiam intelligere debeamus.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum quidem psalmum propheta loquitur. Prima narratione ad animam suam verba facit, ut benedicat Dominum, et beneficia eius nullatenus debeat oblivisci. Secunda narratione dicit qualia Moysi praestiterit, et reliquis fidelibus suis, ut ipse intelligatur a saeculis semper fuisse munificus. Tertio loco ad angelos verba convertit, virtutes supernas alloquitur, et reliquas rationales creaturas invitat, ut Domini iugiter laudibus occupentur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Benedic, anima mea, Dominum, et, omnia interiora mea, nomen sanctum eius. Sciens propheta mentes hominum variis illusionibus subiacere, nec semper in vera contemplatione defixas, animam suam vir sanctus alloquitur, ut cum fuerit diversis cladibus liberata, beneficiorum omnium recordetur auctorem: ne sibi aut alteri cuiquam putet esse tribuendum, quod a solo Domino constat esse concessum. Est enim gratum et honestissimum dicendi genus cum anima loqui, ut universi intelligant omnimodis appetendum, quod sibi saluberrimum propheta noscitur dedisse consilium. Sequitur, et omnia interiora mea nomen sanctum eius. Interiora sunt animae, cogitatio multiplex, virtusque rationis. Ipsam quippe voluit cum anima convenire, ut harmonia fideli laus Domini adunatis viribus assonaret. Saepe enim anima vult aliquid agere, et per phantasticas imaginationes eluditur. Sed vir sanctus in Domini laude nihil a se voluit deviare, sed omnia uno concentu canere, quae culpabiliter sibi poterant discrepare.
7 (Vers. 2.) Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones eius. Primum versum repetit decora replicatione verborum, ut studium maximum concitaret geminata sententia: ne ad opus tale anima dissimulatione noxia segnior esse videretur: ante omnia monens, ut se cuncta ab eodem meminerit accepisse. Ille enim laudare nunquam desinit, qui collata beneficia non potest oblivisci. Intuere praeterea quod dictum est, retributiones: quoniam aliud debebatur hominum delictis, aliud retributum [mss. A., B., retribui] cognoscitur absolutis. Hoc est enim quod oblivisci nulli fas est, ut qui erat obnoxius poenae, dignus fieret mox honore. Sed quae istae sint retributiones Domini consequenter enarrat, quas si homo cogitat, beneficia ipsius tota mente collaudat.
8 (Vers. 3.) Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos.
9 (Vers. 4.) Qui redimit de interitu vitam tuam, qui satiat in bonis desiderium tuum.
10 (Vers. 5.) Qui coronat te in miseratione et misericordia: renovabitur sicut aquilae iuventus tua. In his tribus versibus exponuntur sub quinaria divisione retributiones futuri saeculi, quas sanctis suis Dominus pia miseratione [mss. A., B., F., misericordia] largitur. Quae figura dicitur synathroismos, id est congregatio, quando in unum cumulum aspera crimina aut nimis suavia beneficia colliguntur. Primo enim fit propitius peccatis eorum, quando remissis delictis in pace dignatur suscipere peccatores. Secundo, sanat omnes languores fidelium, cum securitas et immortalitas aeterna in resurrectione conceditur, id est, Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem [I Cor. XV, 54]. Tertio, redimet de interitu vitam nostram, quando nos ab aeternae mortis calamitate submoverit; scilicet, ut non audiamus: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Quarto, satiat in bonis desiderium beatorum, cum eis dicitur: Venite, benedicti Patris mei (Ibidem, 34). Quinto, coronat in miseratione et misericordia sua, quando iam beatis praemia digna restituit [ed., restituet], sicut dicit Apostolus: De caetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex [II Tim. IV, 8]. Hoc forte significant quinque panes, unde populi longa ieiunia satiavit: quoniam haec et his similia in magnum mysterium praecessisse noscuntur. Sed perscrutandum est cur aquilae introducatur exemplum. Huic avi iam aetate provectae, supernum labium cornea inflexione nasutum, tantum fertur excrescere, ut ei non sit liberum escas solita libertate decerpere, quae intelligens unde sibi periculum vitae possit accidere, os suum in saxo [ed., in saxum] dicitur expolire, usquequo omnia sibi eius impedimenta submoveat. Quo facto in antiquam valetudinem corporis sui, escarum solita perceptione revocatur. Sic anima in pristinam sanitatem revertitur, si peccata sua in petra quae est Christus Dominus expolire non desinat. Revertitur enim ad cibos salutares, quando delicta, quae sunt impedimenta aeternae vitae, Domino praestante, respuerit.
11 (Vers. 6.) Faciens misericordias Dominus, et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Postquam dixit retributiones Domini, quas hic conversis in illo saeculo veraciter creditur posse praestare, nunc dicit breviter, quia Dominus misericordias faciat sperantibus, et vindictam praestet patientibus cunctis iniuriam; ut nullus in eis possit dubitare quae dicta sunt, quando ipsum Dominum tali definitione monstratum esse cognosceret. Hic enim versus per modum definitionis edictus est, quando per illud quod singulariter efficit, aliquis indicatur. Nam interroganti tibi quid sit Dominus? respondes: Faciens misericordias et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Quapropter abunde designatus est Dominus Deus, cum nulli alteri possit convenire quod dictum est. Illis autem misericordias facit qui miserti fuerint, sicut in Evangelio dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur [Matth. V, 7]. Sequitur, et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Hoc illis promittitur qui patientiae munere decorantur, de quibus ait: Mihi vindictam, et ego retribuam [Rom. XII, 19, ] [et Hebr. X, 30]. Nam qui se manu desiderant ulcisci, furoremque suum inimici persecutione satiare contendunt, vindictam Domino non reservant, quia se credunt posse distringere, quod deberent a Iudice postulare [ed., praestolari]. Dedisti, sanctissime propheta, animae tuae salubre consilium, in quo se et mundus sentiat consolatum; sic enim tibi locutus es, ut nobis diceres; sic tibi profuisti, ut et nos sine dubitatione salvares.
12 (Vers. 7.) Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas. Superius dixerat quas retributiones in illo saeculo plebs beata mereretur; nunc autem veniens ad secundam narrationem, per unius exemplum probat quanta et hic praestiterit servis suis ne quis de futura retributione dubitare potuisset. Sed intende quemadmodum Moyses et Israel indicatus est distinctione verborum. Notas fecit vias suas Moysi, quando ei iustitiam suae potestatis [ed., pietatis] aperuit, ut legem conscriberet, mores doceret, et in vias [ed., in via] Domini perfectae fidei gradibus ambularet. Sequitur, filiis Israel voluntates suas. Hic voluntates posuit, non vias, quia non omnis Israel, suscepto verbo Domini, in eius iussionibus ambulavit. Scimus enim quas seditiones populus ille fecerit, ut voce iudicis mereretur audire: Populus hic dura cervice est [Exod. XXXII, 9]. Ideoque ergo illis voluntates Domini, non vias innotuisse dicit, quia multa pars eorum viam Domini declinare praesumpsit. Sic autem Moysi exemplum hic positum intellige, ut tamen hoc quotidie Dominum et operantem, et usque ad finem saeculi operari posse cognoscas.
13 (Vers. 8.) Misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors. Misericors est qui natura sua clementissimus approbatur. Miserator, quando misericordiae suae dona largitur. Potest enim aliquis misericors et miserator esse in una duabusque causis; misericors autem et miserator naturaliter praeter Dominum nullus poterit inveniri. Sed hic ideo misericors praemissum est, ut miseratorem Dominum non ad tempus, sed iugiter approbares. Haec figura dicitur paronomasia, id est denominatio, quae similitudine sermonis concitat audientis affectum. Adiecit, patiens, quod necesse est consequi misericordem; nullus enim misericors, nisi qui et patiens. Sic enim et Apostolus dicit: An divitias bonitatis eius et longanimitatis contemnis? Ignoras [mss. G., F., ignorans] quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit [Rom. II, 4]? Ipse autem de se dicit: Haec fecisti, et tacui. Existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis [Psal. XLIX, 21]. Sequitur, et multum misericors. Multum revera misericors, qui audiens omnino blasphemas voces, Solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et impios [ed., iniustos] [Matth. V, 45]: vitalem spiritum magna pietate largitur; exspectat errantes, ut debeant sua perperam commissa [mss. A., B., F., perpetrata commissa] damnare.
14 (Vers. 9.) Non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur. Illis scilicet qui devota satisfactione cognoscunt, qui ad eum redire diligunt, qui illecebras saeculi cum suo auctore contemnunt. Contra, illis in finem irascetur, quibus dicturus est: Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 41]. Magna infelicitas perire sub pio Domino, ut tardes illi satisfacere cui te cognoscis errasse; maxime cum supplicationem tuam vacuam non sentias, si tamen eam integro animo te obtulisse cognoscas. Potest hoc et de populo Iudaico sentiri, quem convertendum constat in fine saeculi; de quo et Apostolus dicit: Caecitas ex parte Israel contigit, ut plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 25 ] [et 26].
15 (Vers. 10.) Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, Sententia generalis est, quia nemo est qui eius gratiam gratis non habeat, dum lex sub peccato cuncta concludat, sicut testatur Apostolus: Omnia Deus conclusit in incredulitate, ut omnium misereretur (Ibidem, 32). Ille tamen communiter bonis malisque spiritum donat, salutem tribuit, indigentias adimit, et generaliter bonus est. Addidit, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis; scilicet quoniam supplicantibus ita pius est, ut tunc magis eum dignetur absolvere, quando se studuerit unusquisque, adhibita satisfactione, damnare.
16 (Vers. 11.) Quia secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum. Diligentius perscrutemur quid sibi velit ista comparatio. Tanto maiorem dicit a meritis eorum misericordiam Domini quam retribuit fidelibus suis, quantum potest a terra coeli summitas elevari. Qua comparatione illud quoque significatur, quia sicut coelum terras operit, et competentia beneficia temporibus suis homini tribuit, modo pluvias influendo, modo praestando serena, modo ipsum aerem ventis saluberrimis temperando: ita et misericordia Domini fragilitati nostrae noscitur diversa praestare; sustinet enim ut corrigat, flagellat ut erudiat, probat ut praestet, et per diversas operas beneficiorum una voluntas est subvenire peccantibus. Sed ut totius sententiae virtus possit intelligi, breviter dicendum est: Si fas est ut coelum non cooperiat terras, potest fieri ut Dominus non protegat sibi purissime servientes.
17 (Vers. 12.) Quantum distat oriens [mss. A., B., ortus] ab occasu, elongavit a nobis iniquitates nostras. Dedit aliam pulcherrimam comparationem beneficio divino. Oriens est initium bonae vitae nostrae, occasus malae conversationis affectus. In occasu enim eramus, cum peccati vinculo tenebamur astricti; in oriente autem sumus, quando per aquam regenerationis nos Sol verus invisitat, et tenebras facit nostrorum discedere peccatorum. Tantum ergo iniquitates nostrae a nobis longe sunt, cum nobis peccata nostra donantur, quantum potest clara dies a tenebrosa nocte distare. Sive per orientem significat regnum Dei; per occasum vero gehennam, quae tantum a beatorum sede dissociata est, quantum dicit ille pauper in Abrahae sinibus constitutus: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est [Luc. XVI, 23].
18 Vers. 13. Sicut miseretur pater filiis, ita misertus est Dominus timentibus se. Ecce iam non extraneis neque longinquis comparationibus agitur; sed ad ipsa viscera pietatis vocabula sociantur. Sic enim miseretur ut pater, sed quibus ipse pater est; sic corripit ut filios, sed qui regni eius haeredes esse meruerint. Sequitur, ita misertus est Dominus timentibus se. Dum dicit, ita, designat nobis paternae correctionis affectum. Pater enim carnalis qui vult filium suum bonis actibus erudire, frequenter eum corripit, frequenter flagellat, sicut Salomon ait: Si diligis filium tuum, frequenta ei flagella [ed., frequenter eum flagella], cum adhuc tener est [Eccli. XXX, 1], etc. Ipsi enim parentes vere diligunt filios suos qui eis sub pietate districti sunt. Sic et Dominus noster flagellat omnem filium quem recipit, et timentes se ad studium bonae voluntatis adducit.
19 (Vers. 14.) Quia ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine, quod pulvis sumus. Hoc comma ad superiora iungendum est. Causa enim redditur cur misereatur ut pater: scilicet quoniam nosmetipsos ab illa naturali dignitate deiecimus, et a factura Creatoris repulsi, figmentum esse monstramur. Merito ergo subveniri sibi postulat, qui spem in viribus propriis non habebat. Sequitur, Memento, Domine, quod pulvis sumus. Dicit enim, Memor esto, Domine, non quia nos ex limo creasti [ed., formasti], non quia immortales tua largitate fecisti, non quod ad imaginem et similitudinem tuam plasmare dignatus es, quia ista omnia invidiam magis excitare poterant peccatori; sed quia in pulverem nunc redacti sumus ariditate peccati. Miserere eis qui se infeliciter perculerunt: subveni qui in illo munere tuo minime consistere voluerunt. Tu enim solus pius es peccatoribus, quia delinquentes se graviter perculerunt.
20 (Vers. 15.) Homo sicut fenum dies eius, et sicut flos agri ita floriet [mss. A., B., F., florebit]. Sunt species definitionum quae per rerum similitudines aliquas explicantur, ut est illud: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Sic et in hoc et in subsequenti versu constat esse formatum. Quemadmodum si interroges, quid est homo? respondetur, fenum dies eius, quod summa hilaritate pullulat, sed celerrima velocitate desiccatur. Fenum est quod pluviis velociter in auras caput erigit, sed in ardoribus colla deponit. Et ne forsitan aliquid soliditatis hanc comparationem putares habere, addidit, et sicut flos agri ita floriet. Flos agri multo celerius transit quam feni viriditas permanere monstratur. Sed quamvis pulcherrimum videatur esse dum pubet, multum fugitivum cernitur esse dum corruit. Ita enim et imbecillitas humana pulchre crescit, ita saeculi honores divi tiaeque gratissimae sunt, sed non ad finem longissimum perducuntur. Veraciter ergo his rebus transitoriis humanitas comparatur, quia robustis viribus destituta, in casum mortis prona semper celeritate festinat.
21 (Vers. 16.) Quia spiritus pertransibit in eo, et non erit; et non cognoscet amplius locum suum. Ad hanc similitudinem comparatio superioris versus expressa est. Describit enim quid sit homo, id est, spiritus pertransiens mundum, scilicet praesentem, in quo diutissime non potest permanere. Audiant qui superbiunt et se gaudent mundana felicitate subvectos, sic spiritus relinquere nostra corpuscula, quemadmodum solent flumina loca inundata transire. Illa enim spatia quae plena videntur esse torrentibus, quam sunt vacua cum recedunt. Non est ergo de fugitivo flatu praesumendum, sed hic potius agendum, quod prodesse novimus in futurum. Et ne forsitan aliquis per metempsychosim crederet ad hunc mundum animas esse redituras (sicut nonnulli putaverunt dementium), addidit, et non cognoscet amplius locum suum, hoc est in hoc saeculum non potest redire, ubi suam vitam possit iterare. Convicta est imbecillitate sua humana fragilitas. Audisti, homo, quid sis, audi quid eris, si Dominum minime timere despexeris. Quae figura dicitur parison, id est aequatio sententiae, quoties bona vel mala coniunctim membris dissimilibus alligamus.
22 (Vers. 17.) Misericordia autem Domini a saeculo est, et usque in saeculum saeculi super timentes eum: et iustitia eius super filios filiorum. Exposita est prius veraciter humana conditio propter insolentium praesumptiones illicitas; nunc insinuat spem, quae fideles debeat consolari: quia licet per nos simus fragiles et caduci, per misericordiam Domini reddimur absolute perpetui; ut et quam fragiles simus debeamus advertere, et quid per Domini gratiam consequamur, possimus audire. Et nota quod dixit, a saeculo, id est, cum administrari coeptus est mundus, et diversae creaturae auctoris sui munere proruperunt. Unde et mihi videtur hic convenienter adverti, et Adam (sicut multi Patrum dixerunt) a Domini fuisse gratia [ms. G., ed., ad Domini fuisse gratiam] revocatum, quando ipse primus in saeculo fuit, sicuti etiam Abel, Noe, Abraham et caeteri Patres, qui tamen in saeculo, sed non a saeculo fuerunt. Nam quod sequitur, et usque in saeculum saeculi, aeternitatem Domini absolute designat: quoniam et ille ante saeculum, et in saeculo, et post istud saeculum misericors esse monstratur. Considera etiam quod addidit, super timentes eum, ne et illi hoc in se crederent esse faciendum, qui ei sceleratis ausibus obedire contemnunt. Sequitur, et iustitia eius super filios filiorum. Filios (sicut saepe iam dictum est) uniuscuiusque actus debemus advertere; filios filiorum, operum nostrorum iustissimam retributionem. Nam sicut nos operam nostram quodammodo generamus, ita nobis retributiones rerum nostrae generant actiones. Hanc unusquisque iustus recipiet, cum in aeterna fuerit beatitudine collocatus. Multi enim fidelium filios non habuerunt, aut sterilitatis eventu, aut virginitatis studio. Quod si ad litteram velis advertere (quod absit) plurimi sanctorum ista promissione fraudantur. Nam et in subsequentibus spiritualiter dictum esse declaratur.
23 (Vers. 18.) Custodientibus testamentum eius, et memoria retinentibus mandata eius, ut faciant ea. Isti sunt filii quos superius dixit, qui praecepta Domini custodiunt, qui mandatorum eius operibus sunt memores, non studio cantilenae. Nam et si quis Psalterium voce reddat, memor eius non est, nisi quae praecipiuntur effecerit. Ideo enim dicta sunt, ut fiant, non ut sola vociferatione cantentur. Unde doctissimus Pater Augustinus in hoc psalmo disputans, Psalterium se non tenere professus est, nec totius legis dicta recolere; scilicet ut non solum ad audiendum, sed maxime ad faciendum cunctorum studium concitaret. Memoria est enim per quam animus repetit, quae audita, visa, factaque cognoscit.
24 (Vers. 19.) Dominus in coelo paravit sedem suam: et regnum eius omnium dominabitur. Venit ad futuri iudicii formidabilem praedicationem: ne peccantium mentes insolescerent, cum ultionem venturam malorum actuum non timerent. Dicit enim, paravit sedem suam. Hoc ad illud pertinet, quando Dominus Iesus ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, inde venturus iudicare vivos et mortuos. Et ne aliqua impotentia Domini mordereris, ipsum dicit parasse sedem suam, qui iudicaturus est mundum. Addidit, et regnum eius omnium dominabitur. Ne putarent pagani daemones suos quoquo modo regnaturos, ipsum dicit dominaturum, qui paravit sedem suam, id est Dominum Christum.
25 (Vers. 20.) Benedicite Dominum, omnes angeli eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius. Cum superius de hominibus propheta loqueretur, venit ad tertiam narrationem, ubi coelestes creaturas alloquitur, ut Domini laudes debeant celebrare. Et quoniam inter ipsos angelos est magna discretio, illos tantum dicit praeconio Domini dignos existere, qui eius probantur iussionibus obedire: ostendens neque homines, neque spirituales substantias ad ministerium tantae maiestatis accedere, nisi qui eius voluntatibus obsecundant. Sic enim commonet, omnes angeli eius. Eius quippe de illis dicitur qui ab ipsius imperio nequaquam recedere voluerunt. Sequitur aliquid expressius, potentes virtute, qui facitis verbum eius. Ipsi enim virtute possunt, qui eius iussis obediunt. Potest autem et diabolus non virtute, sed pravitate; non honore, sed praesumptione. Potentes siquidem illi vere dicendi sunt, qui verbo Domini parere contendunt. Et ne aliquid relinqueretur ambiguum, calcatius insinuat, ad audiendam vocem sermonum eius, scilicet ut sint humiles, non superbi. Ipsi sunt enim digni benedicere, qui suum et cognoscunt, et venerantur auctorem.
26 (Vers. 21.) Benedicite Dominum, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Rem magnam, rem omnino sublimem iterata iudicavit invitatione solidandam, ut infirmitas humana cognosceret quam saluberrimum esset obedire Domino, quando ipsius voluntati coelorum militat fortitudo. Et intende proprietates emicare verborum. Prius dixit, qui faciunt verbum eius. Et ne verbum intelligeres, quod verberato aere ab hominibus solet proferri, addidit, qui facitis voluntatem eius. Angelis enim verbum Domini est voluntas eius: quoniam illa sublimis spiritualisque substantia beatorum angelorum, cum Dominum contuetur, ibi veritatem eius voluntatis agnoscit. Nec opus est loqui, quibus se Divinitas propitiata patefacit; non enim eis Deus verberato aere loquitur, sed inspiramine suo voluntates eorum ad suum velle convertit. Sic erunt, ut credimus, et beati homines postquam regni aeterni fuerint praemia consecuti.
27 (Vers. 22.) Benedicite Dominum, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius; benedic, anima mea, Dominum. Benedicite, nunc tertia iteratione geminatur. Quae figura dicitur epembasis, decorum schema sive in laudibus, sive in vituperationibus ad animos erigendos verbum saepius iterare, quod dictum est. Dixit autem prius illos debere benedicere, qui Domini iussiones efficiunt; nunc admonet ipsam operam Domini auctorem suum debere laudare, ut terrena coelestiaque concluderet. Nam cum totum opus eius sit, omnia debent suum benedicere creatorem. Sequitur, in omni loco dominationis eius. Sicut nulla creatura a laudibus Domini iubetur excipi, ita nec locus quisquam relinquitur, qui a tali munere segregetur. Nam cum dicitur, in omni loco dominationis eius, nihil excipitur, quia ubique dominatur. Significans forte Ecclesiam catholicam, quae per totum mundum erat (Domino praestante) creditura; ipsa enim ubique Dominum benedicit, ubique collaudat, et gratias maximas hymnidica exsultatione concelebrat. Addidit, Benedic, anima mea, Dominum. Ipsa sententia conclusit psalmum, quae pulcherrimum fecit initium. Sed quoniam in Scripturis divinis omnia sacramentorum ubertate pinguescunt, haec similitudo (sicut iam dictum est) in octavo psalmo illos indicat, ut opinor, qui atria fidei sinceris mentibus ingressi sunt, et vitam suam glorioso fine (Domino praestante) concludunt. Digna commonitio, per quam se fidelis anima consoletur, quae contra omnes casus tanquam clypeus inexpugnabilis assumatur. Nam si eum semper benedicimus, ab eo iugiter custodimur.
28 Conclusio psalmi.
29 Benedictio Domini timentibus eum quanta largitate concedatur agnovimus. Festinemus ad mandata complenda, ut pervenire mereamur ad praemia. Habemus Dominum et per naturam pium, et per misericordiarum dona largissimum. Quis dubitet ab illo postulare, qui, si non petatur, offenditur? Benedicamus ergo omnes in commune Dominum, opera eius hymnidica exsultatione celebremus. Quale enim sacrilegium est, ut cum omnis creatura iubeatur benedicere Dominum, si homo desinat laudare Dominum, qui ad imaginem et similitudinem ipsius noscitur esse procreatus? Audivimus, benedictio Domini quibus virtutibus applicetur, castis utique, humillimis, charitate plenis, et qui Domini reliqua mandata perficiunt. Arceatur ergo hinc omne quod pravum est; excludatur universa malitia mundi; emendentur illecebrae; diabolus foras mittatur cum sequacibus suis. Quapropter audito tanto munere, completi tanta spe, sanctis operibus benedicamus Dominum, religiosis factis cantemus Auctori. Non nos electio Iudicis repudiabit, si quae praecepit hic nos peregisse cognoverit.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CI <<<     >>> in Psalmum CIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1 > 7 > 4 > 142 > NERVA COCCEIUS X. > 2 > 23 > 90 > 51 > 114 > 41 > 150 > 109 > 102